- ICHTHYOPHAGI
- ICHTHYOPHAGIpopuli Sinarum. Ptol. ubi nunc Sciantonensis et Nanquinensis prov. in parte Or. regni, Sanso, Et apud Agatharchidem populi orae inter Carmaniam ad Occid. et Gedrosiam ad Ort. Apud Plin. l. 6. c. 23. 28. et 29. vero insulae Arabiae Fel. in ora Or. sic ab esu piscium dicti. Horum regio magna ex parte arboribus caret. Raritas in ea aquarum, et domestici cibi maxima est. Vescuntur piscibus, tum ipsi, tum eorum pecora, et aquas fluviales ac fossiles potant. Pecorum carnes piscibus praebent, domicilia ex ossibus cetorum, et ostreorum conchis frciunt. Trabium et fulcrorum usum costae praebent, portas maxillae: e vertebris fiunt mortaria, in quibus pisces subiguntur, etad solem assantur; postea ex his panem conficiunt. frumenti, paululum admiscentes. Nam et molas habent, quamquam ferrum non habeant, quod nequaquam mirandum est, id enim aliunde afferri non potest. Concidunt eas, cum attriatae sunt lapidibus iis, quibus et sagittas et missilia praeusta exacuunt. Pilces partim in cuppis panariis assant, partim (quod frequenter sit) crudos edunt. Capiunt autem eos retibus ex cortice palmarum factis. Ceterum, non unos eos fuisse, sed quosdam Arabici sinus oram, in parte Troglodytarum, habuisse, Agatharchides testis est. Quin etiam Diod. Sic. Ichthyophagos ab ora Carmaniae ac Gedrosiae, usque ad intima sinûs Arabici tenuisse prodit; qui sinus ab uno latere Troglodytas praetentos habet, ab altero, Fel. Arabiae populos. quod si verum st, quosdam eorum etiam in illa parte fuisse censendum est, quâ Indus fluv. in mare evolvitur. Unde erroris ansa P. Melae, qui Insulam Solis, quae in ichthyophagorum Carmaniae vicinorum sinu iacet, contra Indi ostia metatur. Plin. item, Pomp. verbis deceptus, illam in eo traiectu ponit, qui Taprobanem et latus Indiae Meridionale interfluit etc. qua de re vide pluribus disserentem Salmas. ad Solin. p. 1178. et seqq. ubi verba haec explicat. Post Indos ---------- regiones Ichthyophagi tenent, quos subactos Alex. Mag. in reliquum iussit abstinere a piscibus: nam antea sic alebantur: Plin. vero de iis agit, l. 6. c. 23. et 29. Herod. l. 3. c. 19. et 20. Strabo l. 2. p. 9. 23. et 133. l. 15. p. 720.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.